Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.28.1 | Cic. Fam. 7.28.3 (English) | >>Cic. Fam. 7.29.1 |
7.28.2
sed quod tu cui licebat , pedibus es consecutus ut ibi
esses , 'ubi nec Pelopidarum ' (nosti cetera ), nos idem prope modum consequimur alia ratione . Cum enim salutationi nos dedimus amicorum , quae fit hoc etiam frequentius quam solebat , quod quasi avem albam videntur bene sentientem civem videre , abdo me in bibliothecam . itaque opera
efficio tanta quanta fortasse tu senties ; intellexi enim ex tuo sermone quodam , cum meam maestitiam et desperationem accusares domi tuae , discere te ex meis libris animum meum desiderare .
7.28.3
sed me hercule et tum rem publicam
lugebam , quae non solum suis erga me sed etiam meis erga se beneficiis erat mihi vita mea carior , et hoc tempore , quamquam me non ratio solum consolatur , quae plurimum debet valere , sed etiam dies , quae stultis quoque mederi solet , tamen doleo ita rem communem esse dilapsam ut ne spes quidem melius aliquando fore relinquatur . nec vero nunc quidem culpa in eo est in cuius potestate omnia sunt (nisi forte id ipsum esse non debuit ), sed alia casu , alia etiam nostra culpa sic acciderunt ut de praeteritis non sit querendum . reliquam spem nullam video . qua re ad prima redeo : sapienter haec reliquisti , si consilio , feliciter . si casu .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.28.1 | Cic. Fam. 7.28.3 (English) | >>Cic. Fam. 7.29.1 |